Bischof Abraham tauscht von dem Edlen Dietricus Liegenschaften zu Albertshof gegen das gleiche Mass Kulturland zu Hörenzhausen.
Datierung: 972-976
In dei nomine Placnit atque convenit inter venerabilem Abraham Frigisingensis aecclesiae episcopum et quendam nobilem virum Dietricum nomine quandam commutationem facere sicut et fecerunt Tradidit namque predictus nobilis vir ad Arnolteshouvn in manus prefati episcopi et advocati sui Paponis ad ecclesiam Frigisingensem curtiferum I et iugera XV et de pratis iugerum I perpetualiter existendum Econtra vero episcopus et advocatus retradiderunt eidem nobili viro in loco qui dicitur Herineshusa tantundem terrae cultae in proprietatem habendum et exinde quicquid libuerit faciendum. Unde - possideat (= 1055) Unde et duas commutationes inter se fieri voluerunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit firmiter teneat atque possideat) absque ullius contradictione. Isti sunt testes per aures tracti Jacob. Item Jacob. Ellinrih. Erchanpreht. Meginrȃt. Perahtolt. Kisilolt. Einhart. Reginpreht. Ŏdalscalch.