Bischof Abraham tauscht von dem Edlen Aaron für Besitz nebst Kirche zu Reichertshausen Liegenschaften zu Rimbach.
Datierung: 972-976
In nomine domini Placuit atque convenit inter venerabilem Abraham Frigisingensis aeclesiae episcopum et quendam nobilem virum nomine Aaron quandam commutationem facere sicut et fecerunt Tradidit namque idem prefatus episcopus cum manu sui advocati Paponis prefato nobili viro quiquid habuit in loco Rihhereshusa vocato, hoc sunt inter cultam terram et pratam silvasque hobas VIII cum omnibus iure legitimeque ad eundem locum pertinentibus cum quesitis et inquirendis aquis aquarumve decursibus aeclesiam unam decimatam Econtra predictus nobilis vir ad Rinchpach primitus in reconpensationem aeclesiae decimate hobas II et ut retribueret commutationem, tradidit inter cultam terram et prata silvasque hobas VII in manus episcopi et advocati sui Paponis ea racione cum consensu clericorum et familiae primorum, ut uterque quod ab altero accepit sine obstaculo ullius persone aevis temporibus firmiter teneat atque possideat Isti sunt