Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 1216

Bischof Abraham tauscht von seinem Dienstmann Hegino gegen 1 Hufe 3 Morgen zu Reichersdorf eine andere Hufe 7 Morgen zu Hartshausen.
Datierung: 972-976

COMMUTATlO ABRAHAE EPISCOPI ET EGINONIS.

In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Abraham Frigisingensis aecclesiae episcopum necnon et quendam suum hominem nomine Heginonem quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit itaque predictus venerabilis episcopus eidem viro ex parte aecclesiae suae in proprietatem habendum una cum advocato suo nomine Papo in loco qui dicitur Rihholfesdorf opam unam et tria iugera Et econtra vero in recompensatione huius rei dedit prescriptus vir opam unam et iugera VII in loco qui dicitur Harthusa. Unde - possideat (= 1064) Unde et duas commutationes inter se fieri rogaverunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque possideat) feliciter aevis temporibus. Isti sunt testes Kerunc. Jacob. Ŏdalscalh. Kotascalh. Rihheri. Gunthart. Adalhart. Eparuni. Liutheri. Reginpreht. Hasmar.