Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 1215

Bischof Abraham tauscht von dem Edlen Ediram Besitz zu Gronsdorf, Reichertshausen und Hettenkirchen gegen anderen zu "Onpoldesdorf".
Datierung: 972-976

CONCAMBIUM INTER ABRAHAM ET EDIRAMUM.

Omnibus aecclesiae dei fidelibus notum esse volumus, quomodo qualiterque convenit atque complacuit inter venerabilem Abraham episcopum Frigisingensem et quendam nobilem virum Edirammum quoddam concambium perpetrare ut perpetrarunt Tradidit namque prelibatus nobilis homo in manus pretitulati episcopi et advocati sui Paponis in tribus locis sic nominatis Cramannesdorf Rihhereshusa Hetinchirihha arabilis terrae cultae hobas tres iugerum I pratorum iugera XIII cum universis iure legitimeque ad eadem loca pertinentibus nemini contradicente ad aecclesiam sanctae Mariae perpetuis temporibus indissolubiliter existenda Econtra videlicet episcopus cum consensu et consilio nobilium et ignobilium personarum de rebus aecclesiae cum manu eius dem sui advocati in loco Onpoldesdorf nominato hobas II iugera XXII pratorum iugera XVII cum exitibus et reditibus pascuis aquis aquarumque decursibus fontibus quesitis et inquirendis omnibusque rebus iure legitimeque ad eundem locum pertinentibus eidem nobili viro, ne a quoquam dissolvi valeat, firmiter redonavit ea videlicet ratione, ut publica eiusdem loci platea sicut antea ab omnibus communis habeatur transeuntibus Isti sunt eiusdem concambii testes Edirammi Vuicpold. Eckihart. Vuillipato. Guntpold. Rihheri. Papo. Gunthart. Megingoz. Sigimunt. Peginpreht. Dietmar. Ŏdalrih. Perahtolt. Arnolt.