Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 1217

Bischof Abraham tauscht von dem Slaven Pedizoz Besitz zu Grandl(Zinkl)miltach und an zwei anderen genannten Orten gegen Liegenschaften zu Berghofen.
Datierung: 972-976
Ausstellungsort: Freising

COMMUTATIO ABRAHAE EPISCOPI ET PEDIGOZTI.

In dei nomine Placuit atque convenit Abrahae venerabili Frisingensis aecclesiae episcopo et cuidam Sclavo Pedizoz nominato qui de rege Ottone liber manumissus est quondam commutationem facere sicut et fecerunt Tradidit igitur predictus Sclavus quicquid proprietatis habuit in tribus locis ita nominatis Miltaha Purgipah Meninpah curtifera V et arabilis terrae hobas legales V et iugera XXI de pratis iugera XXXIIII ac de silva hobam I cum fontibus et pascuis exitibus et reditibus quesitis etiam et inquirendis omnibusque rebus iuste legitimeque ad predicta loca pertinentibus in manus episcopi et advocati sui Paponis ad aecclesiam sanctae Mariae sanctique Corbiniani confessoris Christi perpetualiter existendum Econtra vero idem predictus episcopus et advocatus de rebus predictae de aecclesiae in uno loco Perchoua nuncupato dedit curtifera IIII hobas legales III et iugera X arabilis terrae de pratis iugera LXII silvulae VI cum fontibus et pascuis exitibus et reditibus quesitis et inquirendis omnibusque rebus iure ac legaliter ad predictum locum pertinentibus eidem prescripto libero viro atque aevis temporibus in proprietatem retradidit habendum et exinde quicquid libuerit faciendum Actum est hoc Frigisingam cum consilio fidelium suorum militum, id est Gotescalch, Hartnid, Sindpreht; canonicorum presbiterorum, id est Adallioz, Madalpreht, Engilpold, Landpreht, Altman; laicorum familiae, id est Vualdman, Humpreht, Reginhard, Reginhelm, Isangrim. Unde duas has - teneat (= 1055) Unde et duas commutationes inter se fieri voluerunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit firmiter teneat) absque ullius hominis obstaculo atque contradictione possideat. Inprimis Ŏgo. Jacob. Hûc. Kotescalch. Ruodpreht. Item Ŏgo. Meginhart. Perahtold. Sigihard. Peranger. Isti sunt testes eiusdem commutationis sicut mos est Baioariorum per aures tracti Petto. Adalfrid. Fritheri. Ŏdalfrid. Adalpero. Diotpreht. Ŏdalrih. Ŏdalscalch. Alius Ŏdal(scalch). Hartnît. Peranuuin. Ediram. Erchanpreht. Kisalolt. Item Ruodpreht.