Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 1214

Bischof Abraham tauscht von dem Unfreien der Kirche Isanhard Besitz zu Altenhausen und Votting gegen anderen zu Kleinbachern.
Datierung: 972-976

CONCAMBIUM ABRAHAE EPISCOPI ET ISANHARDI.

In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Abraham episcopum et Isanhardum servum ecclesiae Frigisingensis quandam commutationem facere sicut et fecerunt Tradidit itaque prenominatus Isanhardus ad Altinhusun et ad Uettingun curtiferam I in mensura unius iugeris et dimidii et arabilis terrae hobam I servilem et iugera XIIII silvulae iugera III cum omnibus rebus iure ad illam hobam pertinentibus in manus prefati episcopi et advocati sui Paponis ad aecclesiam sanctae Mariae sanctique Corbiniani confessoris Christi perpetualiter existendum Econtra vero idem prenominatus episcopus una cum manu eiusdem Paponis de rebus predictae dei aecclesiae cum consilio suorum fidelium ad Pacharun aequali mensura eidem Isanhardo totidem tradidit in proprietatem habendum et exinde quicquid ab altero accepit firmiter teneat atque possideat. Unde et has commutationes conscribi fecerunt et his testibus confirmaverunt Isti sunt testes eiusdem commutationis Jacob. Dietrih. Adalhoh. Ediram. Kundhart. Uuillihart. Ellinrih. Meginrat. Chuniperht. Et ex familia: Hunperht. Reginhelm. Reginhart. Isangrim. Alpolt. Lvitpreht.