Bischof Abraham und der Edle Ruopreht vertauschen Unfreie.
Datierung: 957-972
Notum sit omnibus sanctae dei aecclesiae fidelibus presentibus et futuris, qualiter venerandus Abraham Frigisingensis aecclesiae episcopus necnon et quidam nobilis vir nomine Ruopreht quandam commutationem mancipiorum inter se facere voluerunt sicut et fecerunt Dedit itaque idem Ruotpreht duo propria sua mancipia Heriman et Adalpurch nominata ad altare sanctae Mariae sanctique Corbiniani confessoris Christi perpetualiter cum partuo suo existenda Econtra vero in conpensatione eiusdem commutationis idem prenominatus laudabilis episcopus una cum manu sui advocati Paponis de mancipiis predictae dei aecclesiae servum I Kotahalm nuncupatum eidem Ruotperto aevis temporibus in proprietatem tradidit habendum et exinde quicquid libuerit faciendum Ist sunt testes eiusdem commutationis sicut mos est per aures tracti Kotascalh. Ditrih. Vuillipato. Sigipolt. Ediram. Vuirunt. Ruotpreht. Pero. Peractolht. Ŏdalscalh. Piligrirn. Adalhart. Lantpreht. Ellanrîh. Cuntpolt. Vueriant. Ŏdalrih. Liutfrit. Marahuuart. Kerolt.