Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 1203

Bischof Abraham tauscht von dem unfreien Priester Engilpold Besitz zu Sixthaselbach gegen anderen zu Haindlfing.
Datierung: 957-972

COMMUTATIO ABRAHAE EPISCOPI ENGILPOLDI.

Placuit atque convenit inter venerabilem Abraham Frigisingensis aecclesiae episcopum et quendam proprium eiusdem aecclesiae presbiterum Engilpold nominatum quandam commutationem facere sicut et fecerunt Tradidit namque idem presbiter cum manu sui advocati Kotascalhi talem proprietatem qualem habuit in loco Sigiheresdorf nominato qui nunc Hasalpach nuncupatur in manus pretitulati episcopi et advocati sui Paponis arabilis terrae et silvulae pratique iugera LXVIIII ad aecclesiam Frigisingensem perenniter existendum Econtra vero in reconpensationem eiusdem commutationis idem prelibatus episcopus cum manu prefati sui advocati in loco Heidaluinga nominato quem possiderunt Adalmunt et Pero arabilis taerrae et silvulae pratique iugera LXVIIII perpetualiter retinendum. Unde - accepit (= 1055) Unde et duas commutationes inter se fieri voluerunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit) sine obstaculo ullius personae evis temporibus firmiter teneat atque possideat. Isti sunt testes sicut mos est Paioariorum per aures tracti Ratolt comes. Ŏdalrhich. Hûc. Jacob. Timo. Kozpreht. Sigimuot. Uuoluolt. Megingoz. Piligriim. Hiltipreht. Perahtolt. Papo. Engilhart. Meginhart.