Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 1205

Bischof Abraham tauscht von dem Edlen Perahtolt Besitz zu Pfaffenhofen gegen anderen zu Aufhausen.
Datierung: 957-972

COMMUTATIO ABRAHAE EPISCOPI ET PERAHTOLDI.

Placuit atque convenit inter venerabilem Abraham Frigisingensis aecclesiae episcopum necnon et quendam nobilem virum Perahtolt nominatum quandam commutationem facere sicut et fecerunt Tradidit namque idem nobilis vir talem proprietatem qualem habuit in loco Phafinhoua nominato curtiferum I hobam I et iugera XXVIII et pratarun octo iugera in manus pretitulati episcopi et advocati sui Paponis. Econtra vero in recompensationem eiusdem commutationis idem episcopus cum manu prefati sui advocati in loco Uûfhusa nominato curtiferum I hobam I et iugera XXVIII et pratarum octo iugera perpetualiter habendum Isti sunt testes per aures tracti Kotascalc. Ditrih. Vuillipato. Sigipolt. Ediram. Uuirunt. Ruotpreht. Pero. Perahtolt. Ŏdalscalc. Piligrim. Adalhart. Lantpreht. Ellanrih. Cuntpolt. Vueriant. Ŏdalrih. Liutfrit. Marahuuart. Kerolt.