Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 1202

Bischof Abraham tauscht von dem Edlen Eparhart Besitz zu Rossbach gegen das gleiche Mass zu Ober(Unter)zeitlbach.
Datierung: 957-972

CONCAMBIUM ABRAHAE EPISCOPI ET EPARHARDI.

In dei nomine Agnoscat omnium fidelium Christi notitia, qualiter Abraham Frigisingensis aecclesiae episcopus venerabilis et quidam nobilis vir Eparhart nomine inter se commutaverun t Tradidit predictus nobilis vir in manus episcopi et advor.ati sui Paponis ad aecclesiam sancti Corbiniani talem proprietatem qualem habuit in loco qui dicitur Rossepah curtiferum I hobam que I et VII iugera agri pratorum iugera XII silvae quantum habuit cum omuibus rebus quaesitis et inquirendis iure legitimeque in perpetuum existendum Ecootra accepit de predicto episcopo et ad vocato idem prenominatus nobilis vir in loco qui dicitur Zidalpah aequali mensura sicut supradictum est. Unde et duas commutationes inter se pari tenore conscribe voluerunt, ut firmiter teneatur ab utroque atque indissolubiliter sine ullius personae contradictione possideatur Isti sunt testes einsdem commntationis per aures tracti sicut mos est Baioariorum Kotescalh. Kozhalm. Vuillipato. Hartnid. Sigipold. Item Sigipod. Aripo. Bapholt. Iramfrid. Ortuni. Moricho. Eparuni. Kotahalm. Lantfrit. Piligrim. Lantolt. Rimidio. Isaach. Ratolf.