Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 1200

Bischof Abraham tauscht von dem Unfreien der Kirche Reginhalm Liegenschaften zu Ober(Nieder)umelsdorf und an der Isar gegen andere zu Ober(Unter )wangenbach.
Datierung: 957-972

CONCAMBIUM ABRAHAE EBISCOPI ET REGINHALMI.

Noverint igitur omnes Christi fideles presentes et futuri, qualiter venerandaes Abraham Frigisingensis aecclesiae episcopus et quidam eiusdem aecclesiae servus nomine Reginhalm quandam commutationem inter se facere decreverunt sicut et fecerunt Dedit itaque idem prenominatus Reginhalm talem proprietatem qualem habuit in loco Hunprehtestorf nominato, id est curtifera I cum pomario et arabilis terrae iugera LXXV pratorum iugera VIIII insuper vero aliorum pratorum suorum quae habuit in campis Fogolvelda et Sprinnilipovma dictis iugera XV omnibusque rebus iuste legitimeque ad prefatuam locuam pertinentibus in manus predicti episcopi et advocati Paponis ad altare sanctae Mariae sanctique Corbiniani confessoris Christi perpetualiter existendum Econtra namque in recompensatione eiusdem commutationis idem ante prenominatus episcopus unȃ cum manu sui advocati prescripti de rebus predicte domus dei in loco Vuangapah nuncupato, id est curtiferum I et arabilis terrae iugera LXX pratorum iugera XXVIII cum omnibus rebus iure ac legaliter ad prenominatum locum pertinentibus eidem Reginhalmo aevis temporibus in proprietatem tradidit habendum et exinde quicquid libuerit faciendum Predictus itaque Reginhalm quod ista commutatio firmior atque stabilior esse, dedit suorum pratorum in ripa Isvrae iacontium iugera plus quam XXX contra iugera XVII terrae in prefato Vuangapah quae de si[l]vula extirpare debuerit Isti sunt testes sicut mos est per aures tracti, id est Ŏgo. Anno. Huch. Jagob. Erchanger. Kotescalh. Egilof. Edirarn. Kundhart. Adalo. Reginpreht. Et ex familia: Reginhart. Isangrim. Hunpreht. Sintaruezzilo. Sinpreht. Maricho. Eparger.