Bischof Abraham tauscht von dem unfreien Priester Reginfred Liegenschaften zu Moosach gegen andere zu Allershausen.
Datierung: 957-972
a) In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Abraham Frigisingensis aecclesiae episcopum necnon et quendam proprium eiusdem aecclesiae presbiterum nomine Reginfredum quandam commutationem facere sicut et fecerunt Tradidit idem prenominatus presbiter et tutor suus Reginhart nomine in manus prefati domini episcopi et advocati sui Paponis quicquid proprietatis habuit in loco qui dicitur Mosaha curtiferum I hobam I et X iugera partum cum exitibus et reditibus pascuis viis et inviis aquis aquarumque decursibus fontibus quaesitis et inquirendis omnibusque rebus iure legitimaeque ad unum locum pertinentibus ad aecclesiam sanctae Mariae sanctique Corbiniani confessoris Christi perpetualiter existendum Econtra vero in reconpensatione eiusdem commutationis prelibatus dominus episcopus cum manu advocati sui prescripti retradidit predicto presbitero in manum tutoris eius prenominati qui dicitur Adalhereshusa aequali mensura curtiferum I hobam I et X iugera pratum, id est cum omnibus prescriptis rebus ad hunc eundem locum pertinentibus aevis in proprietatem temporibus possidendum vendendum commutandum relinquendum et deinde quicquid libuerit faciendum. Unde teneant (= 1055) atque indissolubiliter sine ullius contradiction persone possideat. Isti sunt testes per aures tracti sicut mos est Baioriorum cum consensu et conibentia totius familiae clericorum atque laicorum Inprimis Adalpero comes. Diotrih. Isanhart. Ediram. Kotahalm. Adalhoh. Egilolf. Uuillihart. Rihfrit. Uualdman. Eparuni. Humpreht. Fredant. Ualto. Uuillirih. Diofrit. Raginpold. Ŏdalpreht. Otolt.