Bischof Abraham tauscht von dem Unfreien der Kirche Reginhalm Besitz zu Pettenbrunn gegen anderen zu Wollersdorf an der Pfettrach.
Datierung: 957-972
Notum sit omnibus sanctae dei aecclesiae fidelibus nobilibus et ignobilibus presentibus et futuris, qualiter venerabilis Abraham Frigisingensis aecclesiae episcopus et quidam eiusdem aecclesiae servus nomine Reginhalm quandam commutationem inter se facere decreverunt sicut et fecerunt Dedit itaque idem prenominatus Reginhalm talem proprietatem qualem potestativa manu habuit in loco Petinprunna nominato, id est curtifera duo et tertium dimidium cum aedifìciis et arabilis terrae iugera LXXXVIII pratorum iugera XXII silvae iugera XI omnibusque rebus iuste legitimeque ad prefatum locum pertinentibus in manus prefati episcopi et advocati sui Paponis ad altare sanctae Mariae Corbinianique sancti comfessoris Christi aeternaliter persistendum Econtra vero in recompensatione eisdem commutationis idem prenominatus episcopus unȃ cum manu prefati sui advocati de rebus predictae domus dei in loco Vuolvesdorf nuncupato iuxta ripam aquae Phetarah nominatae, id est curtiferum unum et dimidium atque arabilis terrae aequali mensura pratorum iugera XXII silvulae iugera V cum omnibus rebus iure ac legaliter ad predictum locum pertinentibus eidem Reginhalmo aevis temporibus in proprietatem tradidit habendum et exinde quicquid libuerit faciendum Isti sunt testes eiusdem commutationis, id est Ŏgo. Anno. Huch. Jagob. Erchanger. Kotescalh. Egilolf. Ediram. Kundhart. Adalo. Reginpreht. Peranger. Et ex familia: Reginhart. Isangrim. Humpreht. Sintaruescilo. Sinpreht. Maricho. Eparger.