Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 1198

Bischof Abraham tauscht von dem Unfreien der Kirche Isangrim Besitz zu Gumpersdorf gegen Übergang seiner Lehen zu Haindlfing in Eigenbesitz.
Datierung: 957-972

CONCAMBIUM ABRAHAE EPISCOPI ET ISANGRIMI.

Placuit atque convenit inter venerabilem Abraham episcopum et quendam proprium huius aecclesiae servum nomine Isangrimen quandam commutationem facere sicut et fecerunt Tra[di]dit namque idem predictus Isangrim suam proprietatem qualem habuit in loco Gunprehtesdorf dicto, id est curtefera duo et arabilis terrae iugera LI pratorum iugera IIII et dimidium cum omnibus rebus iuste legitimeque ad prefatum locum pertinentibus in manus predicti episcopi et advocati sui Paponis ad altare sanctae Mariae sanctique Corbiniani confessoris Christi aetemaliter existendum Econtra vero in recompensatione eiusdem commutationis iam idem prefatus episcopus unȃ cum sui manu advocati pretitulati de rebus prefatae dei ecclesiae in loco Heidalvinga dicto quod ipse Isangrim in beneficium habuit, id est curtifera duo et arabilis terrae iugera XLV et dimidium pratorum iugera IIII et dimidium silvulae iugera V et dimidium cum omnibus rebus iure ac legaliter ad prescriptum beneficium pertinentibus eidem Isangrimo aevis temporibus in proprietatem tradidit habendum et exinde quicquid libuerit faciendum Isti sunt testes Ŏgo. Jagob. Huch. Erchanger. Kotascalch. Ediram. Kundhart. Adalo. Anno. Reginpreht. Peranger. Egilof. Reginhart. Reginhalm. Humpreht.