Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 1197

Bischof Abraham tauscht von dem Unfreien der Kirche Wolfrat Besitz zu Schlipps gegen einen Hof ebenda.
Datierung: 957-972

COMMUTATIO ABRAHAE EPISCOPI ET VUOLFRADI HUIUS AECCLESIAE SERVUM.

Notum sit omnibus sanctae dei aecclesiae fìdelibus presentibus et futuris, qualiter venerabilis Abraham Frigisingensis aecclesiae episcopus necnon et eiusdem aecclesiae servus nomine Wolfrat quandam commutationem inter se facere decreverunt sicut et fecerunt Dedit itaque prenominatus servus talem proprietatem qualem habere visus est in loco Sliphes nuncupato, id est arabilis terrae agrum in manus prefati episcopi et advocati sui Paponis ad altare sanctae Mariae aeternaliter existendum Econtra idem vero prenominatus episcopus unȃ cum manu sui advocati prescripti in prefato loco curtiferum unum eidem Vuolfrato suo servo aevis temporibus in proprietatem tradidit habendum Isti sunt testes eiusdem commutationis Woluolt. Hartnid. Sigipold. Reginloh. Item Sigipolt. Wolamunt. Gotahalm. Ediram et ceteri.