Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 1191

Bischof Abraham tauscht von dem Edlen Ŏgo gegen Liegenschaften zu Bergkirchen andere zu Dornach.
Datierung: 957-972

CONCAMBIUM ABRAHAE EPISCOPI ET ŎGONIS ALII.

In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Abraham episcopum et quendam nobilem virum Ŏgo nomine quandam commutationem facere sicut et fecerunt Tradidit igitur prenominatus episcopus et advocatus eius Papo in loco qui dicitur Perehchirihha prescripto nobili viro cum consilio militum et canonicorum atque de familia laicorum curtem cum edificitiis aecclesiam decimatam de villis VII et hobas V legales cum curtilibus et pratis et silvulis tribus viis et inviis et omnibus rebus iure ad eas pertinentibus et molam I correctam possidendum et exinde quicquid libuerit faciendum in proprietatem Econtra vero in eadem recompensatione retradidit prefatus nobilis vir in manus episcopi et advocati in loco quidicitur Dornah curtem cum edificiis ecclesiam decimatam de villa eadem et hobas VI legales cum curtilibus et pratis et omnibus rebus iure ad eas pertinentibus; insuper hobas X legales magis dedit pro decima ad Perahchirihhun, eo quod maior erat quam illa ad Dornah, et pro mola quia ille eam non habuit dandum, et pro illis silvulis tribus ad aeclesiam sanctae Mariae sanctique Corbiniani perpetualiter existendum, eo scilicet tenore-confirmaverunt ( =1190) eo scilicet tenore, ut uterque quod ab altero accepit firmiter teneat atque possideat aevis temporibus. Unde et duas commutationes inter se conscripserunt et his testibus confirmaverunt Engildio comes. Meginhart. Penna. Diotmar. Perahtolt. Papo. Uuoluolt. Adalo. Othalm. Reginloh. Uuillihart. Vuillihalm. Lantfrid. Ŏdalrih. Ŏgo. Kundhart. Morhart. Uvillipato. Hartnid. Dietrih. Kotahalm. Sigipold. Fridheri. Adaluvich. Dioto. Reginpreht.