Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 1192

Bischof Abraham tauscht von der Edlen Engilrat und ihrem Sohn Aripo Liegenschaften an 4 genannten Orten und Unfreie gegen ebensolche an 3 genannten Orten.
Datierung: 957-972

COMPLACITATIO ABRAHAE EPISCOPI ET ENGILRADAE FILIIQUE EIUS ARIBONIS.

Notum sit omnibus Christi fidelibus presentibus scilicet et futuris, qualiter Abraham venerabilis Frigisingensis aecclesiae episcopus et quaedam nobilis femina Engilrat nomine et filius eius Aripo quandam complacitationem facere decreverunt sicut et fecerunt Tradidit igitur predicta nobilis femina cum manu advocati sui et mariti Pernhardi et Aribonis prenominati filii sui in tribus his locis Purtalahova Sulzreini Kundprehtesdorf legales hobas V et de proprietate sua Lozspah iugera XX cum curtilibus edificiis pratis pascuis silvis aquis aquarumque decursibus viis et inviis exitibus et reditibus quaesitis et inquirendis omnibusque rebus iure ad haec tria loca pertinentibus in manus episcopi prefati et advocati sui Paponis ad aecclesiam sanctae Mariae sanctique Corbiniani Frigisingam ea conditione sicut infra scribitur perpetualiter existendum et mancipia sic nominata: Liuprȃt, Einhart, Mahalpreht, Engilhart, Adalrih, Hasapurch, Rihhart,Heimger, Hunger, Irinch, Kundpreht., Vuunnihilt, Ellanpurch, Kotadrut, Amalrih, Dionoth, Piligart, Kundhart, Vualdpurch, Vuito, Diotpurch, Amalpirch, Ellinpurch, Amalrih, Uuolfpirch,Diotpreht, Reginpold, Adalpreht, Ŏdallant, Adalsuôn, Kundpold, Kerolt, Kotipirch, Perahkund, Alarȃt, Mezliup, Ûosprirn, Uuillipreht, Liutuvih, Piligart, Kundpreht, Perehtheri, Kozpreht, Dionȏt, Sigipurch, Adalpirch, Muotliup, Ratmunt, Irmandrut, Kerolt, Liuprat, Kisalrih, Kersuind, Othram, Heimfrid, Genia, Uualtrih, Meripurch, Heilsuind, Hitta, Lantpreht, Uuîpa, Adalram, Fridepurch, Engilpurch, Liutpurch, Irmanhilt, Adalpreht, id est LXVIII. Econtra vero in eadem complacitatione retradidit prescriptus episcopus et advocatus eidem nobili feminae pretitulatae et advocato cum filio ad Mohhingun et ad Sulzreinne atque Alprihheszella in tribus his locis legales hobas XXX et I cum curtilibus edificiis pratis pascuis silvis aquis aquarumque decursibus viis et inviis exitibus et reditibus quaesitis et inquirendis omnibusque rebus iure ad haec tria loca pertinentibus in manus eorum possidendum absque aecclesia et decima et hoba presbiterali eo scilicet tenore, ut prenominata Engilrat et filius eius Aripo usque ad finem vitae suae teneant et post obitum amborum ad aecclesiam Frigisingam data omnia supradicta et accepta redeant, et mancipia sic nominata cum partu suo Tîso, Adalmuot, Imma, Adalpirch, Adalgund, Erchanpurch, Alprȃt, Hiltipurch, Erchanpurch, Irmansuind, Erchansuind, Reginhilt, Dietpirich, Tagahilt, Adalpirch, Rihhilt, Engillind, Erchansuind, Adalpirn, Sigihilt, Clissnuot, Engilrat, Irampurch, Ellinmuot, Adalpirch, Uuillihilt, Ellanuvih, Diotpurc, Diotpurch, Kozuvih, Hittila, Irmandrud, Reginsuind, Rihpirch, Kundhilt, Uuanhilt, Rihhilt, Kotilind, Irmanlind, Epardrut, Adaluvar, Adalpurch, Engilmuot, Munipirch, Chunipirch, Ellinpurch, Ellinpurch, Adalsuind, Uvillimuot, Atta, Isanhilt, Regindrut, Ratsuind, Helidpurch, Dietlind, Uuolfpirch, Vualtrat, Zeizuvip, Perahdrud, Liutsuind, Liupa, Kundpurch, Reginsuvind, Liupila, Diotsuind, Engilsuind, Uvîpa, Perethlind, Amarhilt, Kersuind, Kundpirch, Liupa, Erchanpurch Elpiz, Engilrat, Engilurit, Reginpirch, Engilhart, Liuprat, Engilmuot, Adalolf, Ŏdalheri, Ratpreht, Perahtolt, Adalpreht, Alpker, Engilmunt, Engilrih, Adalger, Sigiuvalah, Kerhart, Adalpero, Perahtolt, Hadamar, Erchanpreht, Hocco, Ruodilo, Isanhart, Alprih, Engilheri, Ruodrat, Adalpreht, Uvirdilo, Liutpreht, Reginpold, Isanpreht, Ruodpreht, Rihpreht, Herimunt, Hiltipreht, Kundhart, Kaganhart, Ratolt, Perolf, Engilmunt, Selprȃt, Uvolflioz, Engilbart, Ellinger, Reginolt, Herirat, Lantolt, Perethmar, Perethrih, Irmanolt, Kozolt, Kozram Ŏdalrih, Engilhart, Egilpreht, Liutpreht, Ruothen, Heimfrid, Ŏdalheri, Uvolfrid, Adalpreht, Einhart, Ruodilo, Diotpold, Perahtolt, Lantpreht, Diotheri, Engilhart, Peranger, Erchanhart, Fridarat, Uvolfmunt, Nendilo, Adalrih, Kundpold, id est CL.

Isti sunt testes Kundpold. Ŏgo. Jacob. Dietrih. Piligrim. Huc. Vuoluolt. Uuoluolt. Kotahalm. Kerhoh. Marahuvart. Starahhant. Eccirih. Adalpero. Kotescalch. Kotidio. Uvillipato. Rahholf. Vuoluolt.