Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 1190

Bischof Abraham tauscht von dem Edlen Ŏgo Besitz zu Dornach gegen Liegenschaften zu Facha und Feldgeding.
Datierung: -

CONCAMBIUM ABRAHAE EPISCOPI ET ŎGONIS.

In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Abraharn episcopum et quendam nobilem virum Ŏgo nomine quandam commutationem facere sicut et fecerunt Tradidit igitur predictus nobilis vir proprietatem suam qualem habuit in loco qui dicitur Dornah, id est legales hobas VI cum curtilibus et pratis et omnibus rebus iure ad eas pertinentibus in manus prefati episcopi et advocati sui Paponis ad aecclesiam sanctae Mariae sanctique Corbiniani Frigisingam perpetualiter existendum Econtra vero prenominatus episcopus et advocatus retradiderunt in eadem recompensatione prescripto nobili viro cum consilio militum et canonicorum atque de familia laicorum in duobus locis Fovhha et Feldkundinga legales hobas V cum curtilibus et pratis et omnibus rebus iure ad eas pertinentibus eo scilicet tenore, ut uterque quod ab altero accepit firmiter teneat atque possideat aevis temporibus. Unde et duas commutationes inter se conscripserunt et his testibus confirmaverunt Engildio comes. Meginhart. Penno. Diotmar. Perahtolt. Papo. Uvoluolt. Adalo. Othalm. Reginloh. Vuillihart. Uuillihalm. Lantfrid. Ŏdalrih. Ŏgo. Kundhart. Morhart. Uvillipato .. Hartnid. Dietrih. Kotahalm. Sigipold. Fridheri. Adaluvich. Dieto. Reginpreht.