Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 1181

Bischof Abraham tauscht von dem, Edlen Adalhoh Liegenschaften zu Oberbach gegen solche zu Asenkofen.
Datierung: 957-972

CONCAMBIUM ABRAHAE EPISCOPI ET ADALHOHI.

Notum sit omnibus Christi fidelibus presentibus et futuris, qualiter venerabilis Abraham Frigisingensis aecclesiae episcopus et quidam nobilis vir nomine Adalhoh inter se commutaverunt Tradidit igitur nobilis vir memoratus in manus episcopi et advocati sui Paponis quicquid proprietatis habuit in loco qui dicitur Oparapah in agris sine pratis et silvulis, id est hobam I servilem et dimidium cum curtifero I ad predictam aecclesiam sancti Corbiniani perpetualiter existendum

Econtra vero episcopus et advocatus retradiderunt prefato nobili viro in loco qui dicitur Asinchova hobam I cum curtifero I pertinentem ad abbatiolam Mosapurch et dimidium ad prenominatum episcopium similiter absque pratis et silvis ex utraque parte evis temporibus possidendum eo scilicet tenore, ut uterque quod ab altero accepit firmiter teneat atque possideat et quicquid libuerit faciat. Unde et duas commutationes inter se conscripserunt et cum his testibus confirmaverunt Ŏdalrih. Anno. Jacob. Dietrih. Kundheri. Hartnid. Ediram. Kundhart. Pezili. Vuicko. Huc.