Bischof Abraham tauscht von dem Edlen Ŏgo eine Mühle zu Tuching und Wiesen zwischen Moosach und Isar gegen Liegenschaften zu "Puehhe".
Datierung: 957-972
In dei nomine Placuit atque convenit inter Abraham Frigisingensis episcopum aecclesiae et quendam nobilem virum nomine Ŏgo quandam commutationem facere sicut et fecerunt Tradidit igitur predictus nobilis vir in manus episcopi et advocati sui Paponis ad Tuhhingun molinam I et quicquid pratorum habuit inter fluvios Mosaha et Isara ad aecclesiam sancti Corbiniani perpetualiter existendum Econtra vero episcopus cum manu advocati eidem nobili viro ad Puehhe hobam I legalem, id est in tribus plagis iugera XV cum curtifero edificato et de pratis carradas XV in recompensatione eiusdem commutationis retradidit tali tenore, ut uterque quod ab altero accepit firmiter teneat atque possideat aevis temporibus et communionem in silva de illa hoba sicut mos est illorum civium Ist sunt testes: Sigihart comes. Ŏgo. Ediram. Marahvuart. Isanhart. Kundpreht. Kerloh. Jacob.