Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 1182

Bischof Abraham tauscht von dem Edlen Pâtto Besitz zu Reichersdorf gegen Liegenschaften zu Gumpertshausen.
Datierung: 957-972

COMMUTATIO ABRAHAE ET PATTONIS.

Placuit atque convemt inter venerabilem Abraham Frigisingensis aecclesiae episcopum necnon et quendam nobilem virum Pȃtto nomine quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit itaque idem prenominatus nobilis vir quicquid proprietatis habuit in loco Rihhunesdorf dicto, id est arabilis terrae hobas .. et iugera . cum curtiferis et edificiis pratis pascuis viis et inviis cum exitibus et reditibus quaesitis et inquirendis omnibusque rebus iuste legitimeque ad prefatum locum pertinentibus in manus predicti episcopi et advocati sui Paponis ad altare sanctae Mariae sanctique Corbiniani confessoris Christi perpetualiter existendum Econtra vero idem iam prenotatus venerabilis episcopus una cum manu prescripti sui advocati de rebus predictae dei aecclesiae in loco Kundpolteshvsa nuncupato arabilis terrae hobas . et iugera cum curtiferis sine edificiis pratis pascuis silvis viis et inviis cum exitibus et reditibus quaesitis et inquisitis omnibusque rebus iure ac legaliter ad predictum locum pertinentibus eidem prenominato nobili viro cum consilio suorum fidelium nobilium et ignobilium aevis temporibus in proprietatem tradidit habendum et exinde quicquid libuerit faciendum. Unde-possideat( = 1055) Unde et duas commutationes inter se fieri voluerunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit firmiter teneat atque possideat). Isti sunt testes Ratolt comes. Aripo comes. Meginhart. Ruodpreht. Huc. Jacob. Perahtolt. Heilrih. Sigihart. Vuolamunt. Diotpold. Ŏdalfrid. Adalpreht. Ŏdalrih. Ŏdalger. Sigihart. Marahvuart. Ruodinch. Sigipreht. Kisalolt. Irmanhart. Petto. Uolnolt. Pernhart. Meginhart. Ŏgo. Erchanpolt.