Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 1179

Bischof Abraham tauscht von dem Edlen Altuom eine Hufe zu Watzling gegen Liegenschaften zu Pastetten und ,,Simannessteti“.
Datierung: 957-972

COMPLACITATIO AMBORUM EORUM.

In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Frigisingensis aecclesiae episcopum et quendam nobilem virum nomine Altuom quandam complacitationem facere sicut et fecerunt Tradidit itaque predictus nobilis vir in loco qui dicitur Vuazilinga hobam I possessam in manus episcopi et advocati Paponis ad aecclesiam sancti Corbiniani Frig(isingam) perpetualiter existendum. Econtra episcopus et advocatus concesserunt hobam primitiarum [in loco qui dicitur Simannessteti aecclesiam et decimam de Povsteti, id sunt domus XI ea scilicet complacitatione, ut idem prefatus Altuom et uxor eius Hitta fìliusque eius Adalhart usque ad finem vitae eorum teneant atque possideant sine ullius contradictione et post obitum eorum trium per totum datum et acceptum redeat ad prefatam aecclesiam sancti Corbiniani Frigisingam Idem ipsi testes tracti sunt qui in concambio eius propinquo scripti sunt