Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 1178

Bischof Abraham tauscht von dem Edlen Altuom Besitz zu Eibach gegen anderen zu Pastetten.
Datierung: 957-972

CONCAMBIUM ABRAHAE ET ALTUOMI.

Notum sit omnibus Christi fidelibus presentibus et futuris, qualiter venerabilis Frigisingensis aecclesiae Abraham episcopus et quidam nobilis vir nomine Altuom inter se commutaverunt Tradidit igitur predictus Altuom in manus episcopi et advocati sui Paponis quicquid proprietatis habuit in loco qui dicitur Ipah, id est legales hobas II cum curtifero I et iugera VII prata per totum de silva rubos II ad aecclesiam sancti Frig(isingam) Corbiniani perpetualiter existendum.

Econtra vero episcopus et prenominatus advocatus retradiderunt prefato nobili viro in loco qui dicitur Povsteti legalem hobam I et iugera XLL et tandundem de pratis cum quaesitis et inquirendis ex utraque parte aevis temporibus possidendum eo scilicet tenore, ut uterque quod ab altero accepit firmiter teneat et quicquid libuerit faciat. Unde et has duas commutationes inter se conscripserunt et cum his testibus confirmaverunt

Isti sunt testes Dietrih. Adalfrid. Alprih. Adalhoh. Ŏgo. Kepahoh. Papa. Podolunc. Pezili. Otker. Kisalolt. Ellinrih. Kerhart. Vuicko. Kotescalch.