Bischof Abraham und der edle Diakon Ruodheri vertauschen Unfreie.
Datierung: 957-972
Notum sit omnibus sanctae dei aecclesiae fidelibus presentibus et futuris, qualiter venerandus Abraham Frigisingensis ecclesiae episcopus necnon et quidam nobilis diaconus nomine Ruodheri quandam complacitationem mancipiorum inter se facere voluerunt sicut et fecerunt Dedit itaque idem prenominatus clericus et advocatus eius Jacob sua propria mancipia sic nominata: Anzo et uxor eius Ŏza, Liuphilt et filius eius Reginvuart in manus episcopi et advocati sui Paponis ad altare sanctae Mariae sanctique Corbiniani post vitam illius perpetualiter existenda Econtra vero episcopus unȃ cum manu sui advocati predicti in recompensationem eiusdem complacitationis de mancipiis eiusdem aecclesiae ista mancipia sic nominata: Uuertkîs, Uuolfker, Uuerinpreht, Diotfrit, Ruodheri, Pero, Ŏta, Fridapiric, Otlint, Liutni, Genia, Ermanlint ea scilicet ratione, ut post obitum illius data et accepta ad predictam dei aecclesiam redeant
Isti sunt testes sicut mos est Baioariorum per aures tracti Adalpero comes. Ŏdalscalc. Peranhart. Hartvuic. Liutpold. Ŏgo. Madalger. Papo. Reginpreht. Tagani. Uuoluolt. Jacob. Kaganhart. Kisalolt.