Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 1176

Bischof Abraham tauscht von dem unfreien Kleriker der Kirche Adalpreht Liegenschaften zu Trudering und Sendling gegen andere zu Jettenhausen.
Datierung: 957-972

COMMUTATIO ABRAHAE ET ADALBERTI.

In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Abraham Frigisingensis eccles[i]ae episcopum necnon et quondam proprium eiusdem aecclesiae clericum nomine Adalpreht quandam commutationem facere sicut et fecerunt Tradidit vero idem predictus clericus cum manu sui advocati Herirat nominati in manus episcopi et advocati sui Paponis ad Truhteringun hobas II et in loco Sentilinga nominato hobas II iugera XI ad aeclesiam dei predictam perpetualiter existendam Econtra vero prefatus venerabilis episcopus unȃ cum manu sui advocati in reconpensacionem eiusdem commutationis retradidit ad Uotinhusûn hobas IIII iugera XI omnibusque rebus legaliter ad eundem locum pertinentibus excepta aecclesia tali tenore, ut uterque, quod altero accepit indissolubiliter sine obstaculo ullius personae evis temporibus firmiter teneat atque possideat Isti sunt testes eiusdem commutationis Sigimuot. Sigihart. Uuillipato. Kozpreht. Kunthart. Kaganhart. Irmandio. Heripreht. Parahtolt. Ludolf. Petto. Rihfrit. Uualdman. Isangrim. Humpreht. Ellinpreht. Humpreht. Uualdheri. Ellinhart. Engilman. Puoso. Humpreht. Sindolt. Herirat. Reginhart. Uuillirih. Alpold. Helmuni. Isanhart.