Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 1175

Bischof Abraham tauscht von dem Edlen Adalhart Liegenschaften und Unfreie zu Allershausen gegen andere zu Haindlfing.
Datierung: 957-972

COMPLACITATIO ABRAHAE ET ADALHARDI.

In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Abraham Frigisingensis aecclesiae episcopum et quendam nobilem virum nomine Adalhart quandam conplacitationem facere sicut et fecerunt Tradidit namque idem predictus nobilis vir in loco Altrateshusa nominato arabilis terrae hobas III iugera XI silvam I pratum I et mancipia II sic nominata Padrihc, Amalpirch in manus episcopi et advocati sui Paponis ea videlicet ratione, ut post obitum illius et uxoris eius Perahtniae et filii eorum Ruodperti ad altare sanctae Mariae sanctique Corbiniani confessoris Christi sine obstaculo ullius personae redeat Econtra vero prefatus laudabilis episcopus cum manu eiusdem advocati de rebus aecclesiae in loco Heidaluinga nominato in recompensationem eiusdem complacitationis retradidit hobas III iugera V pratum I aecclesiam unam cum XXVI domibus decimatam et mancipia IIII sic nominata Marti, Ruodhilt, Emihilt, Hadamar omnibusque rebus iure legitimeque ad eundem locum pertinentibus ea videlicet complacitatione, ut post obitum illorum trium hoc quod dedit et quod accepit ad eandem prefatam dei aecclesiam salva integritate perpetualiter existat Isti sunt testes eiusdem complacitationis Sigmuot. Sigihart. Uuillipato. Kozpreht. Kunthart. Kaganhart. Irmandio. Heripreht. Perahtolt. Ludolf. Petto. Rihfrit. Uualdmann. Isangrim. Humpreht. Ellinpreht. Humpreht. Uualdheri. Ellinhart. Engilman. Puoso. Humpreht. Sindolt. Herirat. Reginhart. Uullirih. Alpold. Helmuni. Isanhart.