Bischof Abraham tauscht von dem unfreien Kleriker der Kirche Altmann Ackerland und Wiesen zu Pasing gegen ebensolches zu Sünzhausen.
Datierung: 957-972
Placuit atque convenit inter venerabilem Abraham Frigisingensis aecclesiae episcopum et quendam proprium eiusdem aecclesiae clericum quandam commutationem facere sicut et fecerunt Tradidit namque idem predictus clericus in manus episcopi et advocati sui Paponis ad Pasingun arabilis terrae iugera XXIII pratarum iugera III Econtra vero idem prelibatus episcopus cum manu eiusdem advocati Paponis in recompensationem eiusdem commutationis .. ad Sinidieshusa arabilis terrae iugera XXIII pratarum iugera III redradidit ea scilicet ratione, ut uterque quod ab altero accepit nullo contradicente aevis temporibus inconvulse firmiter teneat atque possideat Isti sunt testes Arnolt comes. Engidio. Jacob. Kotascalch. Uoccho. Ratolt. Kozpreht. Uualdmann. Rihfrit. Humpreht.