Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 1170

Bischof Abraham tauscht von dem Edlen Selprat 2 Hufen und Unfreie zu „Ellingrimesdorf" für Liegenschaften und Unfreie zu Moosach.
Datierung: 957-972

CONPLACITATIO ABRAHAE EPISCOPI ET SELPRADI.

In dei nomine Agnoscat omnium industria Christi fidelium, qualiter placuit atque convenit inter venerabilem Abraham episcopum et quendam nobilem virum nomine Selprat quandam complatitationem facere sicut et fecerunt Tradidit igitur predictus nobilis vir in manus episcopi et advocati sui Paponis hobas II parscalchorum in loco qui dicitur Ellingrimesdorf omnibus rebus ad eas iure pertinentibus et mancipia III Otpreht, Uualdrut, Uuanger Econtra vero accepit ab his hobas III in loco qui dicitur Mosaha aecclesiam I cum domibi VII decimatam et mancipia VI Machalm, Salaman, Herimut, Engilpirich, Reginvuar, Ratkîs eo tenore complatitationis, ut usque ad exitum vitae suae possideat et uxoris suae Uuirdigae et filii eius Ellinrîci sine ullius obstaculo et in eodem loco molam I correctam; post finem vero illorum trium ad aecclesiam Frigisingensem redeat statim relicta anteriore condicione in usus episcopii Isti sunt testes Dietrih. Ruodpreht. Hûc. Otâchar. Isangrim. Meginrat. Egilolf. Razo. Ruodpreht. Kotascalch. S .. do.