Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 1172

Bischof Abraham tauscht von den Brüdern Meginhard, Frieso, Odalscalh Liegenschaften zu Gross(Klein)rohrsdorf gegen andere zu „Entichara“.
Datierung: 957-972

CONCAMBIUM ABRAHAM EPISCOPI ET TRIUM FRATRUM MEGINHARDI, FRIESONIS, ŎDALSCALHI.

Placuit atque convenit inter venerabilem Abraham Frigisingensis aecclesiae episcopum et quosdam tres fratres nomine Meginhardum, Friesonem, Ŏdalscalhum quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dederunt itaque idem predicti nobiles viri quicquid proprietatis habuerunt in loco Ruodrihhesdorf nominato in manus prefati episcopi et advocati sui Paponis potestativa manu nullo contradicente ad aecclesiam Frigisingensem perpetualiter existendum Econtra vero prelibatus episcopus una cum manu sui advocati predicti in loco Entichara nominato quicquid prefata domus dei in illo uno loco habere videbatur cum loco oratorii sine decima illis tribus confratribus sine obstaculo ullius personae aevis temporibus in proprietatem tradidit habendum et exinde quicquid libuerit faciendum Isti sunt testes eiusdem commutationis Etih. Jagob. Ruotpreht. Uuoluolt. Engildio. Eremfrid. Adalfrid. Papo. Asckirih. Ârhart. X.