Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 1169

Bischof Abraham tauscht von dem Edlen Ogo 3 Hufen zu Kirch(Strass)trudering gegen 3 andere zu Kollersdorf und Rannertshausen.
Datierung: 957-972

CONCAMBIUM ABRAHAE ET ŎGONI.

In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Abraham episcopum et quendam nobilem virum nomine Ŏgo quandam commutationem facere sicut et fecerunt Tradidit namque Ŏgo in manus episcopi et ad vocati sui Paponis ad Truhtheringun hobas III cum omnibus rebus illuc iuste legitimeque pertinentibus Econtra vero episcopus et advocatus eius predictus ad Chadalesdorf et Rumenhusun arabilis terrae hobas III omnibusque rebus ad predicta loca iuste legitimeque pertinentibus sine obstaculo ullius personae perpetualiter in proprietatem possidendum. Isti sunt testes Hartvuîch comes. Lantpreht comes. Liutpold. Jacob. Kisalolt. Uuoluolt. Adalvuich. Dietrih. Heimpreht. Morhart. Piligrim.