Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 1168

Bischof Abraham tauscht von dem Edlen Altuom, seinem Vasallen, Liegenschaften zwischen Pastetten und Watzling und Unfreie gegen andere zu Wasentegernbach.
Datierung: 957-972

COMPLACITATIO ABRAHAE EPISCOPI ET ALTUOMI.

In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Abraham Frigisingensis aecclesiae episcopum et quendam nobilem militem nomine Altuom quandam conplaci[ta]tionem facere sicut et fecerunt Tradidit itaque Altuom in manus episcopi et advocati sui Paponis ad aecclesiam Frig(isingam) hobas VIIII et iugera X inter loca Poustetin et Uvazilingun cum curtiferis omnibusque appenditiis quesitis et inquirendis silvulam quoque

unam Dahsovua atque mancipia ita nominata Vuillipreht, Uualdpreht, Vuerinpreht, Ellinpreht, Epor, Adalpreht, Uuielant, Adalman, Kerhart, Riffuni, Heilichsuind, Erpha, Kundpurch, Pirin, Erchansuind, Uastrât, Plidhilt, Heripirich, Adalpurch, Rihpirich, Ellinrâth, Rihhilt Econtra vero episcopus et advocatus eius predictus retradidit eidem nobili viro prescript et uxori eius Hittae filioque eorum Othlohe usque ad finem vitae presentis eorum curtem Tegirinvuach possidendum eo tenore, ut XV hobae et duae partes unius prefatis hobis V et X iugera et aecclesia cum decima X domorum hoba I et saltus cum hobis III et silvula prenominata Dahsouva comparentur et in eadem recompensatione mancipia sic dicta Livtheri, Engilrih, Kerolt, Otmar, Hiltipold, Ratpold, Reginpreht, Ratilo, Liutpold, Rihheri, Liutheri, Liuthart, Adaldio, Ellinrih, Vuillifrid, Guotuni, Alprih, Erchanpold, Ellinpreht, Rihheri, Vueringer, Dietheri, Engilolf, Horscuni, Pero, Vueringer, Dietrih, Ellinpold, Vuolfpreht, Erchanrih, Ellinsund, Guȏtvuar, Uualtràth, Amalheid, Heilicsuvind, Ŏdilhilt, Kundheid, Hiltivuâr, Perahthilt, Adalsuvind, Scafhilt, Uualdpirn, Ellinrâth, Ruodni, Kundhilt, Uualdlind, Diotrath, Amalpirich, Rihhilt, Auarhilt, Kisala, Engildrud, Rihsuvind, Reginlind, Ellinpurch, Uualtrath, Diotflâth, Ratila, Alphilt, Liupenza LX contra XXII quae superdata ut firmius habeatur ea dumtaxat ratione, ut post obitum eorum omnia ad episcopium Frig(isingense) redintegentur, tantum una hoba et dimidia ad Uvazilingun statim dimissa.

Et isti sunt testes Orendil. Jacob. Adalpreht. Ruodpreht. Lantpreht. Kisalpreht. Chadalhoh. Ratolt. Sigihart. Lantpolt. Arhart. Egilolf. Peranger. Iliprant. Heimrih.