Bischof Abraham tauscht von dem Edlen Mahtuni Besitz zu Kirchbuch gegen anderen zu Rumeltshausen.
Datierung: 957-972
Notum sit omnibus Christi fidelibus presentibus scilicet et futuris, qualiter venerabilis Abraham Frisingensis aecclesiae episcopus necnon et quidam nobilis vir nomine Mahtuni quandam commutationem inter se facere voluerunt sicut et fecerunt
Dedit itaque idem prenominatus Mahtuni talem proprietatem qualem habuit in loco Puohhe dicto, id est arabilis terrae hobam I legalem cum curtiferis pratis silvulis omnibusque rebus ad predictam proprietatem pertinentibus in manus prefati episcopi et advocati sui Paponis ad altare sanctae Mariae perpetualiter existendum Econtra vero in recompensatione eiusdem commutationis idem predictus episcopus unâ cum manu predicti sui advocati eidem nobili viro de rebus pretitulate aecclesie in loco Rumaneshusa dicto arabilis terrre hobam I legalem cum curtiferis pratis silvulis omnibusque rebus ad predictum locum pertinentibus aevis temporibus in proprietatem habendum Isti sunt testes: Ŏdalrih. Ruodpreht. Anno. Pezili. Jagob. Dietrih. Kotescalc. Ŏdalhoh. Eparuni.