Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 1166

Bischof Abraham und Bischof Michael von Regensburg vertauschen Unfreie.
Datierung: 957-972
Ausstellungsort: Lappach

CONCAMBIUM INTER MIHAHELEM ET ABRAHAM EPISCOPOS.

Noverit igitur omnium fidelium industria, qualiter utilis effectus est conventus inter Michahelem Ratesponensem et Abraham Frigisingensem episcopos pro utrarumque partium commoditate de mancipiis ex utraque familia coniugatis quodque tali tenore peractum est Tradidit namque idem episcopus Abraham cum manu advocati sui Paponis ad sanctum Petrum sanctumque Emmerammum mancipia de loco Ysana nativa XXI quorum sunt Elinpreht, Adalhart, Engilfrid, Ellinpurch cum filiis V, Friuntin cum fil(io) I, Uuolfsuind cum filiis IIobus, Diotrat cum fil(io) I, Lindvuar cum fil(io) I, Rihhilt cum fil(io) I, Diotsuind cum filiis II in manum videlicet episcopi Michahelis et advocati sui Uuillihelmi in proprium.

Econtra vero retradente eodem advocato cum iussu et manu eiusdem episcopi accepit memoratus episcopus A(braham) cum predicto advocato suo totidem mancipia de curte Helphindorf nata quae et ita vocantur Aripo, Kozzolt, Engilfrit, Lantsuind cum filiis II, Rachilt cum fil(io) I, Ratpurc cum filiis III, Reginheid cum filiis II, Peratsuuind cum filiis IIII simili modo ad servitium sancti Corbiniani in proprium. Et isti sunt testes Engilpreht. Anno. Perahtolt. Othalm. Ascrih. Ŏto. Meginrat. Aripo. Uuicco. Ŏdalscalch. Altrih. Ratpot. Adalpreht. Actum est inter medietatem Helphindorf et Ysinae in loco Louppach nuncupato in dei nomine Amen.