Bischof Abraham tauscht von dem Edlen Reginolt Liegenschaften zu Gross(Klein)viecht gegen andere ebenda.
Datierung: 957-972
Placuit atque convenit inter venerabilem Abraham Frigisingensis aecclesiae episcopum et inter quendam nobilem virum Reginolt nominatum quandam commutationem facere sicut et fecerunt Tradidit itaque idem prenominatus vir in manum prefati venerabilis episcopi et advocati sui Paponis curtiferum I in loco qui dicitur Fioht et arabilis terrae iugera XXXI
Econtra vero in recompensationem aeiusdem commutationis prelatus presul dedit unâ cum manu sui advocati predicti prenominato nobili viro in eodem loco curtiferum I et arabilis terrae iugera XXXIIII et hoc illi aevis in proprietatem temporibus retinendum et deinde quicquid libuerit faciendum Isti sunt testes eiusdem commutationis Adalpero comes. Gundpold. Papo. Meginrat. Dietrih. Timo. Jacob. Dietrih. Adalo. Regipreht. Adalpreht. Reginolt. Cunirih. Adalo. Heitfolch . Hiltipreht. Uualtker. Papo. XVIII.