Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 1152

Bischof Lambert tauscht von dem Grafen Adalpero 4 Morgen zu Reisen gegen Teile von Hohenburg.
Datierung: 956-957

COMMUTATIO LANTBERTI EPISCOPI ET ADALPERONIS COMITIS.

In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Lantbertum Frigisingensis aecclesiae episcopum necnon et quendam comitem Adalpero nominatum quandam commutationem facere sicut et fecerunt Tradidit itaque prenominatus comes partem suae proprietatis, id est arabilis terrae IIII iugera in loco Risa dicto in manus prefati episcopi et advocati sui Ratoldi perpetualiter ad aecclesiam sanctae Mariae sanctique Corbiniani confessoris Christi existenda Econtra vero in recompensatione eiusdem commutationis de rebus predictae aecclesiae in loco Hohinpurc nuncupato partem illam urbistatii ad aquilonem positam valloque circumseptam idem iam prescriptus laudabilis episcopus una cum manu sui advocati predicti eidem comiti aevis temporibus in proprietatem tradidit habendum Isti sunt testes per aures tracti Eparhart comes. Adalhoh. Isanhart. Kisallot. Irmanheri. Petto. Peranger. Otmar. Vualdman.