Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 1153

Bischof Lambert tauscht von dem Priester Echo Besitz zu Umbertshausen gegen Ackerland zwischen Jägersdorf und Billingsdorf.
Datierung: 957
Ausstellungsort: Freising

COMMUTATIO LANTBERTI EPISCOPI ET ECCHONIS PRESBITERI.

Agnoscat omnium noticia fidelium Christi presentium et futurorum, qualiter Lantbertus episcopus et quidam proprius Frigisingensis aecclesiae clericus et presbiter Echo inter se commutaverunt Tradidit ille presbiter cum manu advocati sui Vualtonis in manus episcopi et archiadvocati sui Ratoldi quicquid proprietatis habuit ad Hunprehteshusun curtiferum I spacio iugerum II arabilis terrae iugera XXXVII silve XII pratorum VI ad ecclesiam Frigisingensem perpetuo existendum Econtra vero accepit inter duo loca Johanesdorf et Pillungesdord tantundem iugerum et arabilis terrae iugera L silvae II pratorum III ea scilicet ratione, ut uterque quod ab altero accepit firmiter teneat atque possideat aevis temporibus nullo contradicente et cui voluerit relinquere in proprietatem presbiter prenominatns liberum habeat arbitrium et exinde quicquid libuerit faciendum Actum est Frig(isinge) palam domno Abraham postea episcopum et in presentia primorum canonicorum id confirmantium ac cum consilio summorum familiae dei. Ego Adallioz archipresbiter scripsi et confirmavi Isti sunt testes sicut mos est Baioariorum per aures tracti Engildio. Sigimuot. Kisalolt. Wicko. Lantpreht. Helmger. Waldmant. Rihfrid. Hûmpreht. Diothoh. Kernȏth. Adalpreht. Ratolt. Reginpold. Rihholf. Item testes investiturae: Kisalpreht. Hunpreht. Paldachar. Adalolt. Altrih. Tagidio. Muotheri. Kotahalm. Krimheri. Rihdio. Alpuni.