Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 1150

Bischof Lambert tauscht von seinem Vasallen,dem Edlen Pillunc, 2 ⅓ Morgen an der Amper gegen 1 ⅔ andere an der Wurm.
Datierung: 956-957

COMMUTATIO LANTBERTI EPISCOPI ET NOBILIS VIRI PILLUNC NOMINE.

In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Lantbertum Frigisingensis aecclesiae episcopum necnon et quondam nobilem virum Pillunc nominatum suum militem quondam commutationem facere voluerunt sicut et fecerunt Tradidit itaque idem predictus nobilis vir suae proprietatis duo iugera pratorum et tertii iugeri duas partes in campo iuxta fluvium que dicitur Amprá iacentia in manus prefati episcopi et advocati sui Ratoldi ad aecclesiam dei perpetualiter existenda Econtra vero idem iam prenominatus episcopus unâ cum manu prescripti sui advocati de rebus dei aecclesiae unum iugerum pratorum et secundi duas partes in campo iuxta amnem Vuirama nuncupata sub prata virentia eidem prefato nobili viro aevis temporibus in proprietatem tradidit habendum Isti sunt testes per aures tracti Engildio. Fridarât. Isanhart. Sigimot. Kozperht. Kisalolt. Diotperht. Isangrim. Adalperht. Heimo. Fritilo. Meio.Vualtfrid. Adalperht.