Bischof Lambert tauscht von dem Edlen Isanhard gegen Liegenschaften zu Weichs andere zu Rettenbach.
Datierung: 956-957
In dei nomine Agnoscant omnes Christi fideles presents scilicet et futuri, qualiter Lantbertus Frigisingensis aecclesiae episcopus et quidam nobilis vir nomine Isanhardus quandam commutationem facere sicut et fecerunt Tradidit itaque predictus episcopus cum manu advocati sui Ratoldi prefato nobili viro in loco qui dicitur Vuȋsa hobas III et defuerunt his iugera VI sine ullius contradictione possidendum continentes iugera XV sicut mos est liberales hobas nominare cum omnibus ad eas pertinentibus cum pratis et silvis viis et inviis quaesitis et inquirendis Econtra vero in recompensatione illa dedit prenominatus nobilis vir in loco Rotinpah nominato simili modo hobas III et defuerunt bis iugera VI sine illius contradictione in manus prefati episcopi et advocati sui Ratoldi ad aecclesiam sanctae Mariae in proprietatem possidendum cum omnibus ad eas sicut supradictum est pertinentibus. Unde et hanc commutationem pari tenore conscribi fecerunt, ut uterque quod ab altero accepit teneat atque firmiter possideat aevis temporibus Isti sunt testes sicut mos est Baioariorum per aures tracti Engildio. Aripo. Vuolftregil. Kotascalch. Jacob. Engilpreht. Adalfrid. Adalhoh. Kundheri. Helmrih. Sarhilo. Vuirunt. Dietrich. Kepahart. Kerhoch et alii.