Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 1148

Bischof Lambert tauscht von dem Edlen Engilscalc Liegenschaften zu Seysdorf gegen andere zu Hadersdorf.
Datierung: 956 04 03
Ausstellungsort: Freising

COMMUTATIO ENGILSCALCHI ET LANTBERTI EPISCOPI.

In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Lanbertum Frigisingensis aecclesiae episcopum necnon et quondam nobilem virum nomine Engilscalc quandam commutationem facere sicut et fecerunt Tradidit igitur predictus nobilis vir qualem proprietatem habuit in loco qui dicitur Seistinhusa curtiferum I et arabilis terrae iugera CVIIII et de pratis iugera XXV cum pascuis exitibus et reditibus aquis aquarumque decursibus viis et inviis quaesitis et inquirendis fontibus in manus prenominati episcopi et advocati sui Ratoldi ad ecclesiam sanctae Mariae sanctique Corbiniani confessoris Christi et canonicis in alimoniam perpetualiter existendum Econtra vero in recompensatione eiusdem concambii idem prefatus episcopus unâ cum manu advocati sui prescripti de rebus pretitulate aecelasiae et canonicorum in loco Hadirihhesdorf nominato curtiferum I et arabilis terrae iugera CVIII et de pratis iugera X eidem antedicto nobili viro aevis temporibus in proprietatem tradidit habendum et exinde quicquid libuerit faciendum. Unde - possideat ( = 1055) Unde et duas commutationes inter se fieri voluerunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit firmiter teneat atque possideat) ac inconvulsum permaneat felicitar in domino. Isti sunt testes sicut mos est Baioariorum per aures tracti Eparhart comes. Vuolftregil. Húch. Erimpreht. Ruodpreht. Sigimuoth. Papo. Reginloch. Adalfrid. Salahho. Peranger. Kerhoh. Anno incarnationis domini nostri Jesu Christi DCCCCLVI. Actum Frigisingam in presbiterio coram synodo in die sancto caenae domini