Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 1147

Bischof Lambert tauscht von seinem Vasallen,dem Edlen Kozperht, Liegenschaften zu Ramelsbach gegen andere zu Rettenbach und Biberbach.
Datierung: 955-957

Noverint igitur omnes Christi fìdeles presentes et futuri, qualiter venerabilis Frigisingensis aecclesiae episcopus nomine Lantbertus et quidam nobilis vir eiusdem aecclesiae vassallus nomine Kozperht quandam commutationem inter se fieri voluerunt sicut et fecerunt Dedit itaque idem predictus nobilis vir quicquid proprietatis habuit ad Rammespah, id est curtiferum I et arabilis terrae iugera LVIIII pratorum iugera XVIII et totidem silvae cum omnibus rebus iuste legitimeque ad eandem proprietatem pertinentibus in manus prefati episcopi et advocati sui Ratoldi ad aecclesiam sanctae Mariae sanctique Corbiniani confessoris Christi perpetualiter existendmn. Econtra vero in recompensatione eiusdem commutationis idem iam prenominatus laudabilis episcopus una cum manu sui advocati prescripti de rebus predictae dei aecclesiae in loco Rotinpah nominato curtiferum I et arabilis terrae iugera XLVIIII pratorum iugera XVIII et totidem silvae atque in alio loco Piparpah dicto arabilis terrae iugera X eidem Kozperto evis temporibus in proprietatem tradidit habendum Unde - accepit ( = 1051) Unde et duas commutations inter se fieri decreverunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit)fìrmiter teneat atque possideat. Isti sunt eiusdem commutationis sicut mos est per aurem attracti Ruodolf. Poppo. Morhart. Salahho. Kozperht. Uuetti. Chuniperht. Sintperht. Aripo. Lantperht. Mahtuni. Perahtolt. Eralo.