Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 1146

Bischof Lambert tauscht von seinem Vasallen, dem Edlen Jacob, Liegenschaften zu Vierkirchen gegen andere zu Schöngeising.
Datierung: 955-957
Ausstellungsort: Freising

COMMUTATIO LANTBERTI EPISCOPI ET NOBILIS VIRI NOMINE JAGOB.

In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Lantbertum Frigisingensis aecclesiae episcopum necnon et quondam nobilem virum nomine Jagob suum vassallum quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit itaque idem prenominatus Jagob talem proprietatem qualem habere visus est in loco Fietchiricha dicto, id est curtiferum I et arabilis terrae iugera L et silvae iugera XX atque pratorum iugera XX in manus prefati episcopi et advocati sui Ratoldi ad altare sancta Mariae sanctique Corbiniani confessoris Christi perpetualiter existendum Econtra vero in recompensatione eiusdem commutationis idem iam predictus episcopus una cum manu sui advocati prenominati eidem prefato nobili viro de rebus predictae dei aecclesiae in loco Kisinga dicto similiter curtiferum I in occidentali parte villae situm et arabilis terrae iugera LX pratorum iugera XX aevis temporibus in proprietatem tradidit habendum et exinde quicquid libuerit faciendum. Unde- possideat ( = 1055) Unde et duas commutationes inter se fieri voluerunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit firmiter teneat atque possideat). Isti sunt testes eiusdem commutationis sicut mos est per aurem attracti Inprimis Vuolftregil. Pápo. Dietrih. Ruodolf. Poppo. Môrhart. Átto. Mahtuni. Lantpreht. Vuetti. Érolo. Haec namque commutatio facta est in episcopali sede Frigisinga cum consilio et consensu totius principalis familiae clericorum atque laicorum