Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 1143

Bischof Lambert und der edle Diakon Ratolt vertauschen Unfreie.
Datierung: 955-957

COMMUTATIO LANTBERTI EPISCOPI ET RATOLDI CLERICI.

In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Lantbertum Frigisingensis aecclesiae episcopum et quondam nobilem clericum nomine Ratolt quandam complacitationem facere sicut et fecerunt Dedit namque idem prefatus diaconus unâ manu sui advocati Papo nominati sua propria ac hereditaria mancipia sie nominata Staracholf, Hiltipreht, Kerperht, Amalpirich, Engilfrȋt, Diethilt in manus predicti episcopi et advocati sui Ratoldi ad aecclesiam sanctae Mariae sanctique Corbiniani confessoris Christi existenda. Econtra vero in recompensatione eiusdem complacitationis idem iam prescriptus laudabilis episcopus una cum manu sui advocate predicti ac cum consilio suorum fidelium clericorum atque laicorum de mancipiis prefatae dei aecclesiae ista mancipia sic nominata Diotmar, Liutrat, Perefrid, Sigihart, Perehkoz, Alprih. Reginolt, Ratpurch, Hiltipurch, Liutson, Comihilt, Irmanhilt, Tagini, Irmangund, Adalsuind, Perehkund, Sigipurch, item Adalsuind, Perehsuind eidem iam prenominato clerico usque in finem vitae suae potestativa manu tradidit habendum ea videlicet complacitatione et tenore, ut si pater eius illum supervixisset, ipse omnia haec mancipia usque ad exitum vitae suae firmiter habeat post obitum vero amborum cuncta mancipia data et accepta sine obstaculo ullius personae ad predictam dei aecclesiam cum partu suo perpetualiter existenda redeant Isti sunt testes eiusdem complacitationis sicut mos est per aurem attracti Aripo. Papo. Sigimôt. Uuolamunt. Pero. Uuetti. Uuoluolt. Liutprant. Kerhoh. Atto.