Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 1142

Bischof Lambert tauscht von dem Edlen Papo Teile seines Besitzes zu Moosach gegen anderen zu Pleitmannswang.
Datierung: 955

COMMUTATIO LANTBERTI EPISCOPI ET NOBILIS VIRI NOMINE PAPO.

In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Lantbertum Frigisingensis ecclesiae episcopum necnon et quendam nobilem virum nomine Papo quandam commutationem facere sicut et fecerunt Tradidit igitur predictus nobilis vir prenominato venerabili episcopo in manus advocati sui Ratoldi partem suae proprietatis in loco qui dicitur Mosaha, id est hobas V curtem cum aedificiis pratis pascuis fontibus aquis viis et inviis quesitis et inquirendis et omnibus ad eam pertinentibus ad ecclesiam sancte Mariae sanctique Corbiniani confessoris Christi perpetualiter retinendam. Econtra vero in reconpensationem eiusdem proprietatis prefatus laudabilis episcopus unâ cum manu prescripti advocati sui Ratoldi dedit eidem nobili viro in loco qui dicitur Plidmuotesuuanc curtem cum aedifìciis hobas IIII et iugera XX pratis pascuis aquis viis et inviis quaesitis et inquirendis et omnibus ad eam pertinentibus cum consilio et comprobatione fìdelium clericorum seu laicorum et cum testibus confìrmaverunt, ut uterque quod ab altero accepit firmiter teneat atque possideat atque inconvulsum permaneat aevis temporibus Actum est Frigisingam. Ego Adallioz scripsi et notavi diem Veneris anno incarnationis domini DCCCCLV. sub duce Heinrico et comite Aribone. Isti sunt testes sicut mos est per aures tracti Aribo. Engildio. Uŏlftregil. Adalhoh. Erinpreht. Chuonrat. Kundpold. Irmanheri. Isanhart. Sigimuot. Kozpreht. Adalfrid. Anzo. Uuillipato. Vuolamunt. Reginloh. Erchanpreht. Aribo. Helpfrih. Adalpreht. Hartnid. Lantpreht. Kerhoh. Heimpreht. Ratkis. Heimo. Engilpreht. Sigimuot. Ruodpreht. Kepahart. XXX.