Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 1144

Bischof Lambert und der Edle Jagob vertauschen Unfreie.
Datierung: 955-957

COMMUTATIO LANTBERTI EPISCOPI ET NOBILIS VIRI NOMINE JACOB.

In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Lantbertum Frigisingensis aecclesiae episcopum necnon et quondam nobilem virum Jagob nominatum quandam commutationem mancipiorum facere sicut et fecerunt Dedit namque idem iam prefatus nobilis vir sua propria mancipia sic nominata Adalrih, Dietpirich, Snelrât in manus prenominati episcopi et advocati sui Ratoldi ad aecclesiam sanctae Mariae sanctique Corbiniani confessoris Christi perpetualiter existenda Econtra vero in recompensatione eiusdem commutationis idem iam prescriptus laudabilis episcopus una cum manu sui advocati Ratoldi de mancipiis predictae dei aecclesiae ista duo mancipia sic appellata Amalrih, Irmangart eidem prenominato nobili viro aevis temporibus in proprietatem tradidit habendum Unde-possideat ( = 1055) Unde et duas commutationes inter se fieri voluerunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit firmiter teneat atque possideat). Isti sunt testes eiusdem commutationis sicut mos est per aurem contracti: Aripo. Papo. Sigimot. Uuolamunt. Pero. Uuetti. Uuoluolt. Liutprant. Kerhoh. Atto.