Bischof Lambert tauscht von dem Edlen Wolfheri Besitz zu Moosach und Unfreie gegen Liegenschaften zu Prittlbach und Deutenhofen nebst Unfreien.
Datierung: 955
Ausstellungsort: Freising
In dei nomine Placuit atque convênit inter venerabilem Lantbertum Frigsingensis aecclesiae episcopum necnon et quendam nobilem virum Wolfheri quandam commutationem facere sicut et fecerunt Tradidit igitur predictus nobilis vir prenominato venerabili episcopo in manus advocati sui Ratoldi quicquid proprietatis habuit in loco qui dicitur Mosaha, id est hobas X et iugera XXX cum curtiferis et aedificiis pratis pascuis fontibus aquis aquarumque decursibus viis et inviis quaesitis et inquirendis omnibusque rebus ad eum locum pertinentibus et in hoc loco et in aliis locis mancipia XXXIII: Ratkoz, Anthalm, Kundpold, Ruodmunt, Perahtrat, Perehtvuih, Perehtrih, Folcheid, Ruodlind, Horsemuot, Raduvuan, Pezo, Sigipreht, Arandio, Liutolt, Diotrat, Ruodkanc, Sigidio, Danclind, Engildio, Muotpurc, Vualto, Heidanrih, Sigipreht, Kersuind, Diotpolt, Eccho, Ellanpurc, Vodalpreht, Uuicpold, Kerolt, Hadapreht, Ratkund sine ullius contradictione Econtra vero in reconpensatione eiusdem proprietatis prefatus laudabilis episcopus una manu prescripti advocati sui Ratoldi dedit eidem nobili viro in duobus locis Pritilinpah et Titinhoua hobas VII cum decima domorum VIIII et iugera XXXVIIII cum curtiferis et aedificiis pratis pascuis fontibus aquis aquarumque decursibus viis et inviis quesitis et inquirendis et omnibus ad ea loca pertinentibus et in his locis et in aliis mancipia X et VI ........ Ratolt, Erphuni, Áza, Engilhart, Suonpreht, Einhart, Adalpirihc, Diotrat, ..... Vualtrat, Uuolfpirihc, Reginsuind, Liutpiric, Ratmunt, Isanrihc, ... Hunpreht, Diotpreht cum consilio et comprobatione cleri et familiae et cum testibus firmaverunt, ut uterque quod altero accepit firmiter teneat atque possideat atque inconvulsum permaneat aevis temporibus Actum est Frigis(ingam). Ego Adallioz scripsi et notavi diem Veneris anno incarnationis domini DCCCCLV sub duce Heinrico et comite Aribone. Isti sunt testes Aribo. Engildio. Uuolftregil. Adalhoc. Erinpreht. Chuonrat. Kundpold. Papo. Irmanheri. Isanhart. Sigimuot. Kozpreht. Adalfrid. Anzo. Vuillipato. Vuolamunt. Reginloh. Erchanpreht. Aribo. Helpfrih. Adalpreht. Hartnid. Lantpreht. Kerhoh. Heimpreht. Ratkis. Heimo. Engilpreht. Sigimot. Ruodpreht. Kepahart.