Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 1140

Bischof Lambert tauscht von dem Edlen Kotascalh Besitz zu Germering gegen Liegenschaften zu Buchheim.
Datierung: 948-957

COMMUTATIO KOTASCALCHI NOBILIS VIRI ET LANTBERTI EPISCOPI.

In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Lantbertum Frigisingensis aecclesiae episcopum necnon et quendam nobilem virum nomine Kotascalh quandam commutationem facere sicut et fecerunt Tradidit itaque predictus nobilis vir ad aecclesiam sanctae Mariae in manus prefati episcopi et advocati sui Kotoscalhi quicquid proprietatis habuit ad Kermaringun preter pratas, hoc est curtiferum cum domo aliisque aedificiis Econtra vero in recompensatione eiusdem proprietatis dedit prescriptus episcopus cum manu predicti advocate sui eidem nobili viro de parte aecclesiae in loco qui dicitur Puohheim curtiferum I et iugera XXIIII et quicquid in eodem loco habuit preter pratas et exinde quicquid libuerit faciendum. Unde-possideat ( = 1055) Unde et duas commutationes inter se fieri voluerunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit firmiter teneat atque possideat) aevis temporibus. Isti sunt testes eiusdem traditionis Isanhart. Papo. Kepahart. Vuirunt. Anno. Reginheri.