Bischof Lambert tauscht von dem Unfreien von St.Stephan Rihfrid Besitz zu Haindlfing gegen 3 Hufen zu Osseltshausen.
Datierung: 948-957
Ausstellungsort: Schlehdorf
In dei nomine Placuit atque [convenit] inter venerabilem Lantbertum Frigisingensis aecclesiae episcopum necnon et quendam proprium servum sancti Stephani nomine Rihfrid quandam commutationem facere sicut et fecerunt Tradidit itaque idem predictus servus in manus prefati episcopi et advocate sui Ratoldi quicquid proprietatis habuit in loco Heidoluinga nominato de arabili terra hobas III et iugera XVIII cum curtiferis et aedificiis pratis omnibusque rebus iuste legitimeque ad eundem locum pertinentibus perpetualiter ad aecclesiam sanctae Mariae sanctique Corbiniani Cbristi confessoris existendum. Econtra vero in recompensatione eiusdem commutationis idem prefatus laudabilis episcopus unȃ cum manu antedicti sui advocati eidem prescripto servo de rebus prefatae aecclesiae in loco Hortolfeshusa nuncupato arabilis terrae hobas III cum curtiferis et aedificiis pratis pascuis silvula omnibusque rebus iuste legitimeque ad ipsum locum existentibus in proprietatem tradidit habendum Unde-possideat ( = 1055) Unde et duas commutationes inter se fieri voluerunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit firmiter teneat atque possideat). Actum Slehdorf in dei nomine feliciter Isti sunt testes huius commutationis sicut mos aest per aures tracti Vuolftregil. Papo. Hûc. Diotrihc. Ŏdalhoh. Heinrih. Morhart et alii.