Bischof Lambert tauscht von dem Unfreien der Kirche Engildio Besitz zu Freimann gegen anderen zu Steinkirchen und Gauting.
Datierung: 948-957
Ausstellungsort: Schlehdorf
In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Frigisingensis aecclesiae episcopum necnon et proprium servum quendam aecclesiae sanctae Mariae nomine Engildio quandam commutationem facere sicut et fecerunt Tradidit itaque idem predictus servus in manus prefati episcopi et advocati sui Ratoldi quicquid proprietatis habuit ad Frienmannun, id est tria curtifera et arabilis terrae hobas IIII et de pratis carradas C omnibusque rebus iuste legi[ti]meque ad eundem locum pertinentibus aevis temporibus perpetualiter ad aecclesiam sanctae Mariae sanctique Corbiniani confessoris Christi existendum Econtra vero in recompensationem eiusdem commutationis idem prefatus laudabilis episcopus unȃ cum manu antedicti sui advocati idem prescripto servo de rebus prefatae aecclesiae in loco qui dicitur Steininunchiricha dicto arabilis terrae hobas III et prati carradas VI et quod in isto loco desit id iussimus ad Gotzingun implere atque omnibus rebus iuste legitimeque ad ista loca existentibus in proprietatem tradidit habendum Unde-possideat ( = 1055) Unde et duas commutationes inter se fieri voluerunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit firmiter teneat atque possideat). Actum ad Slehdorf in dei nomine feliciter Isti sunt testes huius commutationis sicut mos est per aures tracti Vuolftregil. Papo. Hûc. Diotrich. ȃdalhoh. Heinrich. Moarhart. Starchant. Timo. Einhart. Vueti. Ratolt. Amalrih et alii.