Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Die Traditionen des Hochstifts Freising (Ed. Bitterauf), Nr. 1136

Bischof Lambert tauscht von dem Edlen Meginhart Teile seines Besitzes zu Westerholzhausen gegen ein Äquivalent zu Weichs.
Datierung: 948-957

COMMUTATIO LANTBERTI EPISCOPI ET MEGINHARDI.

In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Lantbertum episcopum necnon et quendam nobilem virum nomine Meginhart quandam commutationem facere sicut et fecerunt Dedit itaque idem prefatus nobilis vir partem suae proprietatis in loco Holzhusa dicto sicut fideles episcopi laudaverunt in manus prefati episcopi et advocati sui Papin ad aecclesiam sanctae Mariae sanctique Corbiniani confessoris Christi perpetualiter existendum Econtra vero in recompensatione eiusdem commutationis idem iam predictus laudabilis episcopus una cum manu sui advocati predicti de rebus prefatae dei aecclesiae in loco qui dicitur Vuisa equali mensura aevis temporibus in proprietatem tradidit habendum Undepossideat (= 1055) Unde et duas commutationes inter se fieri voluerunt pari tenore conscriptas, ut uterque quod ab altero accepit firmiter teneat atque possideat). Isti sunt testes sicut mos est per aures tracti Ruodperht. Jacob. Timo. Amalpreht. Hiltolf.