Bischof Lambert und der Edle Isanhart vertauschen Unfreie.
Datierung: 948-957
In dei nomine Placuit atque convenit inter venerabilem Lantbertum Frigisingensis aecclesiae episcopum necnon et quondam nobilem virum nomine Isanhart quandam commutationem facere sicut et fecerunt Tradidit igitur predictus nobilis vir ad aecclesiam sanctae Mariae sanctique Corbiniani confessoris Christi in manus prefati episcopi et advocati sui Ratoldi nomine servos V Diotbertum, Alpricum, Adalperonem,Perahcrimum, Frouvilonem et ancillam I Ellindrud. Econtra vero dedit prefatus episcopus et advocatus suus eidem nobili viro servos II Kundrammum et Otkerum ancillas III Engildrudam, Kerflatam, Ruodlindam aeternaliter in proprietatem possidendum ea conditione, ut uterque quod ab altero accepit inconvulsum permaneat Isti sunt testes Eparhart comes. Aripo. Ogo. Vuolftregil. Aripo. Heidfolch. Engildio. Jacob. Papo. Ediram. Anno et alii.